Maria erat quae unxit dominum unguento exstersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur
Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes domine ecce quem amas infirmatur
Dixit Martha ad Jesum domine si fuisset hic frater meus non fuisset mortuus sed et nunc scio quia quocumque poposceris a deo dabit tibi deus
Ego credidi quia tu es Christus filius dei qui in hunc mundum venisti
Lazarus amicus noster dormit sed vado a somno exsuscitem eum dixerunt ergo ei discipuli ejus domine si dormit saluus erit
Dixerat Jesus de morte ejus illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret