Dum steteritis ante reges et praesidens nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis
Principes populorum congregati sunt cum deo Abraham
Annuntiaverunt opera dei et facta ejus intellexerunt
Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum domine
O quam pulchri supra montes et pedes annuntiantis et praedicantis paceri annuntiantis bonum praedicantis solutem dicentis Syon regnabit deus tuus
Et nunc qui redempti sunt a domino revertentur et venient in Syon laudantes atque dicentes