Browse Chants

Displaying 1-29 of 29 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
119r 1 Viri impii dixerunt opprimamus virum

Viri impii dixerunt opprimamus virum justum injuste et deglutiamus eum tamquam inferi vivum auferamus memoriam illius de terra et de spoliis ejus sortem mittamus inter nos ipsi enim homicidae thesaurizaverunt sibi malum insipientes et maligni oderunt sapientiam et rei facti sunt in cogitationibus suis

Fer. 2 Maj. Hebd. M R 1.1 007905 *
119r 2 Opprobrium factus sum nimis inimicis

Opprobrium factus sum nimis inimicis meis viderunt me et moverunt capita sua adjuva me domine deus meus

Fer. 2 Maj. Hebd. M R 1.2 007325 *
119r 3 Insurrexerunt in me viri iniqui

Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia quaesierunt me interficere et non pepercerunt in faciem meam spuere et lanceis vulneraverunt me et concussa sunt omnia ossa mea ego autem aestimabam me tamquam mortuum super terram

Fer. 2 Maj. Hebd. M R 1.3 006973 *
119r 4 Noli esse mihi domine alienus

Noli esse mihi domine alienus parce mihi in die mala confundantur omnes qui me persequuntur et non confundar ego

Fer. 2 Maj. Hebd. M R 1.1 007219 8
119v 1 Confundantur omnes inimici mei qui

Confundantur omnes inimici mei qui quaerunt animam meam ut auferant eam

Fer. 2 Maj. Hebd. M V 01 007219a 8
119v 2 Dominus mecum est tamquam bellator

Dominus mecum est tamquam bellator fortis propterea persecuti sunt me et intellegere non potuerunt domine probans renes et corda tibi revelavi causam meam

Fer. 2 Maj. Hebd. M R 1.2 006521 7
120r 1 Vidisti domine iniquitates eorum adversus

Vidisti domine iniquitates eorum adversus me judica judicium meum

Fer. 2 Maj. Hebd. M V 01 006521c 7
120v 1 Dixerunt impii apud se non

Dixerunt impii apud se non recte cogitantes circumveniamus justum quoniam contrarius est operibus nostris promittit se scientiam dei habere filium dei se nominat et gloriatur patrem se habere deum videamus si sermones illius veri sint et si est verus filius dei liberet illum de manibus nostris morte turpissima condemnemus eum

Fer. 2 Maj. Hebd. M R 1.3 006464 1
121r 1 Tamquam nugaces aestimati sumus ab

Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis

Fer. 2 Maj. Hebd. M V 01 006464b 1
121v 1 Dederunt in esca mea fel

Dederunt in esca mea fel R. Et in siti mea potaverunt me aceto

Fer. 2 Maj. Hebd. M W 008006 *
121v 2 Faciem meam non averti ab

Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me

Fer. 2 Maj. Hebd. L A 1 002833 4
121v 3 Framea suscitare adversus eos qui

Framea suscitare adversus eos qui dispergunt gregem meum

Fer. 2 Maj. Hebd. L A 2 002893 2
122r 1 Appenderunt mercedem meam triginta argenteis

Appenderunt mercedem meam triginta argenteis quos appretiatus sum ab eis

Fer. 2 Maj. Hebd. L A 3 001463 1
122r 2 Inundaverunt aquae super caput meum

Inundaverunt aquae super caput meum dixi perii invocabo nomen tuum domine deus

Fer. 2 Maj. Hebd. L A 4 003394 8
122r 3 Labia insurgentium et cogitationes eorum

Labia insurgentium et cogitationes eorum vide domine

Fer. 2 Maj. Hebd. L A 5 003556 8
122v 1 Lustra sex qui jam peracta

Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite

Fer. 2 Maj. Hebd. L H 008367:06 *
122v 2 Eripe me de inimicis meis

Eripe me de inimicis meis deus meus R. Et ab insurgentibus in me libera me

Fer. 2 Maj. Hebd. L W 008053 *
122v 3 Clarifica me pater apud temetipsum

Clarifica me pater apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus fieret

Fer. 2 Maj. Hebd. L A B 001826 *
122v 4 Non haberes in me potestatem

Non haberes in me potestatem nisi desuper datum tibi fuisset

Fer. 2 Maj. Hebd. L A B 003916 4
122v 5 Recordare mei domine et tuere

Recordare mei domine et tuere me ab his qui persequuntur me

Fer. 2 Maj. Hebd. P A 004577 8
122v 6 Tibi revelavi causam meam domine

Tibi revelavi causam meam domine defensor vitae meae domine deus meus

Fer. 2 Maj. Hebd. T A 005149 4
123r 1 Invocabo nomen tuum domine ne

Invocabo nomen tuum domine ne avertas faciem tuam a clamore meo

Fer. 2 Maj. Hebd. S A 003398 4
123r 2 Ait Pilatus mundae sunt manus

Ait Pilatus mundae sunt manus meae a sanguine hujus justi vos videritis

Fer. 2 Maj. Hebd. N A 001318 1
123r 3 Inclinavit dominus aurem suam mihi

Inclinavit dominus aurem suam mihi

Fer. 2 Maj. Hebd. V2 A 1 003319 *
123r 4 Vexilla regis prodeunt fulget crucis

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium quo carne carnis conditor suspensus est patibulo

Fer. 2 Maj. Hebd. V2 H 008410 *
123r 5 Eripe me domine ab homine

Eripe me domine ab homine malo R. A viro iniquo libera me

Fer. 2 Maj. Hebd. V2 W 008054 *
123r 6 Non haberes in me potestatem

Non haberes in me potestatem nisi desuper datum tibi fuisset

Fer. 2 Maj. Hebd. V2 A M 003916 *
123r 7 Circumdederunt me viri mendaces sine

Circumdederunt me viri mendaces sine causa flagellis ceciderunt me sed tu domine defensor vindica mea

Fer. 2 Maj. Hebd. V2 R 006287 *
123r 8 Occurrunt turbae cum floribus et

Occurrunt turbae cum floribus et palmis redemptori obviam et victori triumphanti digna dant obsequia filium dei ore gentes praedicant et in laude Christi voces tonant per nubila hosanna

Fer. 2 Maj. Hebd. V2 A M 004107 8
Page 1 of 1