Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropaeum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit
Intende animae meae et libera eam R. Propter inimicos meos eripe me domine
Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite
Dederunt in esca mea fel R. Et in siti mea potaverunt me aceto
In die magno festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
Libera me domine et pone me juxta te et cujusvis manus pugnet contra me
Quid molesti estis huic mulieri opus enim bonum operata est in me
Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam
Mittens haec mulier in corpus meum hoc unguentum ad sepeliendum me fecit
De ore leonis libera me domine et a cornibus unicornium humilitatem meam
Judicasti domine causam animae meae defensor vitae meae domine deus meus
Popule meus quid feci tibi aut quid molestus fui responde mihi
Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae
Ne perdas*
Nominabitur quod fecit mulier (...)
Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum laetabor ego super eloquia tua
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium quo carne carnis conditor suspensus est patibulo
Eripe me domine ab homine malo R. A viro iniquo libera me