Quis revolvet nobis ab hostio lapidem
Quem quaeritis in sepulcro o christicolae
Iesum Nazarenum crucifixum o caelicolae
Non est hic quem quaeritis sed cito euntes dicite discipulis eius et Petro quia surrexit Iesus
Ad monumentum venimus gementes angelum domini sedentem vidimus et dicentem quia surrexit Iesus
Currebant duo simul et ille alius discipulius precucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum alleluia
Cernitis o socii ecce linteamina et sudarium et corpus non est in sepulcro inventum
Surrexit enim
Hec est alma dies in qua spoliatur avernus et surrexit homo deus exsltate redempti