Ascendente Jesus in navicula ecce motus magnus factus est in mare et suscitaverunt eum discipuli ejus dicentes domine salva nos
Ascendente Jesu in navicula secuti sunt eum discipuli ejus et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus
Domine salva nos perimus impera et fac deus tranquillitatem
Surgens Jesus imperavit venti et mari et facta est tranquillitas magna et mirati sunt universi
Porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia venti et mari oboediunt ei alleluia
Praeoccupemus faciem domini et in psalmis jubilemus ei
Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me miserere mihi domine quoniam infirmus sum
Sana me domine quoniam conturbata sunt ossa mea et anima mea turbata est valde
Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam et ab omnibus iniquitatibus meis erue me quoniam incola ego sum apud te et peregrinus
Complaceant tibi domine ut eruas me domine ad adjuvandum me respice
Auribus percipe domine lacrimas meas ne sileas ad me remitte mihi quoniam incola ego sum apud te et peregrinus
Complaceat*
Statuit dominus supra petra pedes meos et direxit gressus meos et immisit in os meum canticum novum