Gloria patri et filio et spiritui sancto ob suum militem Leopoldum pium
A saeculo parata est sedes a forti domino electo Leopoldo virtutum decore praecincto
Exsultatione ast hymnorum confessione Leopoldus in conspectu intravit domini qui eum fecit hominem primo hinc justum et tandem beatificavit
Illuminavit vultum suum super Leopoldum misertus ei dominus ut mandatorum viam congnosceret et ommium gentium salutare
Omnia opera domini Leopoldi animum concitarunt ut benedicens laudaret dominum ac cunctis superextolleret ipsum
Universa quae sunt vivunt sentiunt vel intellegunt laudate nomen domini singulariter exaltatum