Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-3 of 3 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
GB-WO F.160 100r 1 Missus est Gabriel a deo

Missus est Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph dixit ad eam spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum alleluia

In tempore Adventus X A P 003792 8
GB-WO F.160 100r 2 Venite omnes exsultemus in conspectu

Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus ut in ipso die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem spiritus sancti quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero o beata infantia per quam generis nostri vita est reparata o virgo super virgines benedicta sic paries filium ut ex virginitate non paciaris detrimentum

In tempore Adventus X A P 005354 8
GB-WO F.160 100r 3 O beata infantia per quam

O beata infantia per quam nostri generis reparata est vita o gratissimi delectabilesque vagitus per quos aeternos ploratus evasimus o felices panni per quos peccatorum sordes extersimus o praesepe splendidum in quo non solum jacuit foenum animalium sed cibus inventus est angelorum

Nativitas Domini X A P 003994 2
Page 1 of 1