Nam meritis et precibus dat aviae dilectae rex Christus natae filius quidquid optatur recte
Hinc nascitur de gratia juste vas plenum gratia pro cujus habundantia mensuram transit copia
Tu gloria Jerusalem quae peperisti virginem quae deum dedit hominem naturae praeter ordinem
Gaude felix radix Davidica de qua nata stirps balsamitica in qua virga crevit mirifica quae fructum tulit virtute caelica
Invocemus filiam gratiae quam gratia fons implevit gratiae gratis donans omnia
Gaude mater venerata qui sedes in gloria ab aeterno est parata felici memoria
Fit porta*
Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna
Adjuvabit eam deus vultu suo deus in medio ejus non commovebitur
Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te sancta dei genetrix