Deum verum unum in trinitate et trinitatem in unitate venite adoremus
Venite*
Summae deus clementiae*
Adesto unus deus omnipotens pater filius et spiritus sanctus
Te unum in substantia trinitatem in personis confitemur
Te semper idem esse vivere et intellegere profitemur
Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula
Vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et plena erat omnis terra majestate ejus et ea quae sub ipso erant replebant templum
Seraphim stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri
Benedictus dominus deus Israel qui facit mirabilia magna solus et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum
Replebitur majestate ejus omnis terra fiat fiat
Benedicat nos deus deus noster benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae
Deus misereatur nostri et benedicat nos deus
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Te invocamus te laudamus te adoramus o beata trinitas
Spes nostra salus nostra honor noster o beata trinitas
Libera nos salva nos vivifica nos o beata trinitas
-- --
Quis deus magnus sicut deus noster tu es deus qui facis mirabilia
Notam fecisti in populis virtutem tuam redemisti in bracchio tuo populum tuum
Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio in saecula sempiterna o beata trinitas
Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et laudabile et superexaltatum in saecula
Magnus dominus et laudabilis nimis et sapientiae ejus non est numerus
Magnus dominus et magna virtus ejus et sapientiae ejus non est finis
Caritas pater est gratia filius communicatio spiritus sanctus o beata trinitas
Verax est pater veritas filius veritas spiritus sanctus o beata trinitas
Pater et filius et spiritus sanctus una substantia est o beata trinitas
Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula
Benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula
Duo seraphim clamabant alter ad alterum sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth plena est omnis terra gloria ejus
Tres sunt qui testimonium dant in caelo pater verbum et spiritus sanctus et hi tres unum sunt
Gloria tibi trinitas aequalis una deitas et ante omnia saecula et nunc et in perpetuum
Laus et perennis gloria deo patri et filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula
Gloria laudis resonet in ore omnium patri genitaeque proli spiritui sancto pariter resultet Laude perenni
Laus deo patri parilique proli et tibi sancte studio perenni spiritus nostro resonet ab ore omne per aevum
Ex quo omnia per quem omnia in quo omnia ipsi gloria in saecula
Tu trinitatis*
Benedicta sit sancta creatrix et gubernatrix omnium sancta et individua trinitas nunc et semper et per infinita saecula saeculorum