Christum natum qui beatum hodie coronavit Stephanum venite adoremus
Venite*
Deus tuorum*
In lege domini fuit voluntas ejus die ac nocte
Praedicans praeceptum domini constitutus est in monte sancto ejus
Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo
Gloria et honore R. Et constituisti
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
Surrexerunt quidam de synagoga disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur
Videbant omnes Stephanum qui erant in concilio et intuebantur vultum ejus tamquam vultum angeli stantis inter illos
Plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris virtutis dei
Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et ait
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Filii hominum scitote quia dominus sanctum suum mirificavit
Scuto bonae voluntatis tuae coronasti eum domine
In universa terra gloria et honore coronasti eum domine
Posuisti domine super caput ejus R. Coronam de lapide pretioso
Lapidabant Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu Christe accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum
Positis autem genibus clamavit voce magna dicens
Impetum fecerunt unanimiter in eum et ejecerunt eum extra civitatem invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum
Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem
Impii super justum jacturam fecerunt ut eum morti traderent at ille gaudens suscepit lapides ut meretur accipere coronam gloriae
Continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum
Justus dominus et justitias dilexit aequitatem vidit vultus ejus
Habitabit in tabernaculo tuo requiescet in monte sancto tuo
Posuisti domine super caput ejus coronam de lapide pretioso
Magna est gloria ejus in salutari tuo R. Gloriam et magnum decorem impones super eum
Stephanus servus dei quem lapidabant Judaei vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebunt
Cum igitur saxorum crepitantium turbine pateretur inter aethereos aule caelestis sinus divina ei claritas fulsit
Patefactae sunt januae caeli Christi martyri beato Stephano qui in numero martyrum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus
Mortem enim quam salvator dignatus est pro nobis pati hanc ille primus reddidit salvatori
Lapidaverunt Stephanum et ipse invocabat dominum dicens ne statuas illis hoc peccatum
Lapides torrentis illi dulces fuerunt ipsum sequuntur omnes animae justae
Adhaesit anima mea post te quia caro mea lapidata est pro te deus meus
Stephanus vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebunt
Ecce video caelos apertos et Jesum stantem a dexteris virtutis dei
Martyr dei*
Sepelierunt Stephanum viri timorati R. Et fecerunt planctum magnum super eum
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat signa magna in populo
Gloria in excelsis*
Notum fecit dominus alleluia R. Salutare suum alleluia