Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Verbum supernum*
Sanctificamini hodie et estote parati quia die crastina videbitis majestatem dei in vobis
Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis
Constantes estote videbitis auxilium domini super vos Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
Sanctificamini filii Israel et estote parati
Sanctificamini filii Israel dicit dominus in die enim crastina descendet dominus et auferet a vobis omnem languorem
Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos salvator mundi
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum alleluia
Dominus veniet occurrite illi dicentes magnum principium et regni ejus non erit finis deus fortis dominator princeps pacis alleluia alleluia
Crastina die erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Vox clara*
Crastina die delebitur*
Orietur sicut sol salvator mundi et descendet in uterum virginis sicut imber super gramen alleluia
Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum
Christe redemptor omnium ex patre patris unice solus ante principium natus ineffabiliter | Tu lumen tu splendor patris