Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum
Tradiderunt corpora sua in mortem ne servirent idolis ideo coronati possident palmam
Ecce merces sanctorum copiosa est apud deum ipsi vero mortui sunt pro Christo et vivent in aeternum