Gratia dei electus pastor ex militia munimentis spiritalibus viriliter custodivit gregis ovilia
In Sion velut tuba cecinit monens regem humana juste disponere ac diurna studio pietatis honorare
Sacerdotes quoque tamquam mundi lumina per quae fugantur peccatorum nubila
Sectam autem orientalium devicit sub attentione fidelium