Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
Ite et vos in vineam meam et quod justum fuerit dabo vobis
Quid hic statis tota die otiosi responderunt et dixerunt nemo nos conduxit
Circa undecimam vero horam exiit paterfamilias foras et invenit alios otiosos et illis dixit ite et vos in vineam meam
Voca operarios et redde illis mercedem suam dicit dominus
Dixit autem paterfamilias amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum tolle quod tuum est et vade
Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
Tolle quod tuum est et vade quia ego bonus sum dicit dominus
Non licet mihi facere quod volo an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum dicit dominus
Sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi enim sunt vocati pauci vero electi