Denigrata est cutis ejus super carbones ignis et non est agnitus vultus ejus in plateis
Nigra sum filiae Jerusalem et formosa facta sum dilecta dilecto ex odiosa
Tres ad victum corporales secum deportarat panes quibus in eremo vasta multis annis fuit pasta
Non enim in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod prodit ex ore dei
Veste sua vestitate trita sancta nuditate nudum Christum sequitur die aestu nocte gelu per omne corpus uritur