Jucunditatem et exsultationem thesaurizavit super eum
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibuit scimus quia verum est testimonium ejus
Hic est discipulus meus sic eum volo manere donec veniam
Ecce puer meus electus quem elegi posui super eum spiritum meum
Sunt de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis in regno suo
Exiit sermo inter fratres quod discipulus ille non moritur et non dixit Jesus non moritur sed sic eum volo manere donec veniam