Norunt infantes laudare deum qui loqui non noverant fiunt periti laude qui fuerant imperiti sermone
Erigitur itaque infantium aetas in laude quae delictorum non noverat crimen
Dignus a dignis laudatur et innocens Innocentium testimonio comprobatur
Justi autem in perpetuum*
Isti sunt sancti qui passi sunt propter te domine vindica eos quia clamant ad te cottidie
Vindica domine sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est