Servite*
Dixit dominus ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate eorum et ego disperdam eos cum terra
Fac tibi arcam de lignis laevigatis mansiunculas in ea facies
Noe vir justus atque perfectus cum deo ambulavit et fecit omnia quaecumque praecepit ei deus
Noe invenit gratiam coram domino
Quadraginta dies et noctes aperti sunt caeli et ex omni carne habentem spiritum vitae ingressi sunt in arcam et clausit a foris ostium dominus