Quam deus ornavit specie natura beavit
A patre formari jam bina fenestra jubetur sed pia nata pari jubet ut sic trina paretur
Per quas esse deum trinum demonstrat et unum
Frequens natatoria Christi virgo meminit manu signans marmora signum crucis imprimit quae fugat daemonia et languores reprimit
Abscidam ingreditur in qua sacer fons fluit signum pedis scribitur quod peccata diluit