Solaris dum volvitur orbita votiva recurrunt festa in quibus et domini recitantur magnalia et Hedwigis retractantur merita
Gertrudis pietate ineffabilis tibi persolvimus debita laudis tu solita clemencia adauge devocionis incrementa
Te clangat ergo nostra notula tibi o pia reddat famulamina a te exposcat misericordiam quam nescis denegare cuiquam
Tibi rite psallimus virgo tibi laudes referimus ex debito quia quociens premimur anxietatibus ad te nobis fidus patet recursus
Mole criminum praemimur (...)