In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
Audite preces supplicum vitae aeternae poscentes praemia qui fertis in dexteris manipulos justitiae quique gaudentes advenistis hodie
Fuerunt sine querela ante dominum et ab invicem non sunt separati calicem domini biberunt et amici dei facti sunt
Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia ideo coronantur et accipiunt palmam
Nimis honorati sunt*
Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quia pro amicis suis