Istorum est enim regnum caelorum qui contempserunt vitam mundi et pervenerunt ad praemia regni et laverunt stolas suas in sanguine agni
Venite adoremus regem martyum dominum
In sanctorum confessione exsultantes mundi factorem deum laudemus et pura devotione adoremus
Secus decursus aquarum plantavit vineam justorum sed in lege domini fuit voluntas eorum
Filii hominum scitote quia dominus sanctum suum mirificavit
Scuto bonae voluntatis tuae coronasti eum domine