Vigilate ergo quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit
Gloria patri et filio et spiritus sancto
Justum deduxit dominus per vias rectas*
Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus
Euge serve bone in modico fidelis intra in gaudium domini tui
Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam
Beatus ille servus cum venerit dominus ejus et pulsaverit januam et invenerit eum vigilantem
Ecce vere Israelita in quo dolus non est
Justus germinabit sicut lilium*