Sancti tui domine florebunt sicut lilium alleluia et sicut odor balsami erunt ante te alleluia
Sancti et justi in domino gaudete alleluia vos elegit deus in hereditatem sibi alleluia
In velamento clamabunt sancti tui domine alleluia alleluia alleluia
Spiritus et animae justorum hymnum dicite deo nostro alleluia alleluia
In caelestibus regnis sanctorum habitatio est et in aeternum requies eorum alleluia
Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent judicabunt nationes et regnabunt in aeternum
Filiae Jerusalem venite et videte martyrem cum corona qua coronavit eum dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia alleluia
Justorum animae in manu dei sunt non tanget illos tormentum mortis in pace sunt ea quae possident
Sancti tui domine sicut palma florebunt alleluia alleluia
Lux perpetua lucebit sanctis tuis domine alleluia et aeternitas temporum alleluia alleluia alleluia
Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia
Vox laetitiae in tabernaculis justorum alleluia alleluia alleluia