Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam
Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me
Factus est adjutor meus deus meus
Trium puerorum cantemus hymnum quem cantabant in camino ignis benedicentes dominum
Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
Nemini dixeritis visionem donec filius hominis a mortuis resurgat
Ego principium qui et loquor vobis
Qui me misit mecum est et non reliquit me solum quia quae placita sunt ei facio semper