Fac benigne in bona voluntate tua ut aedificentur domine muri Jerusalem
Dominus mihi adjutor est non timebo quid faciat mihi homo
Deus misereatur et benedicat nobis
Vim virtutis suae oblitus est ignis ut pueri tui liberarentur illaesi
Sol et luna laudate deum quia exaltatum est nomen ejus solius
Dum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia quae possidet
Si in digito dei ejicio daemonia profecto venit in vos regnum dei
Cum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non invenit
Qui non colligit mecum dispergit et qui non est mecum contra me est