Usque modo non petistis quidquam petite et accipietis alleluia
Petite et accipietis ut gaudium vestrum plenum sit ipse enim pater amat vos quia vos me amastis et credidistis alleluia
Exivi a patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad patrem alleluia alleluia
Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget alleluia