Libera me de sanguinibus deus deus meus et exsultabit lingua mea justitiam tuam
Contumelias et terrores passus sum ab eis et dominus mecum est tamquam bellator fortis
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
Omnes inimici mei audierunt malum meum domine laetati sunt quoniam tu fecisti
Alliga domine in vinculis nationes gentium et reges eorum in compedibus
Consilium fecerunt inimici mei dicentes conteramus eum de terra viventium
Ancilla dixit Petro vere tu ex illis es nam et loquela tua manifestum te facit
Factus Jesus in agonia prolixus orabat et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram