Zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
Avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala
Deus meus eripe me de manu peccatoris
Liberavit dominus pauperem a potente et inopem cui non erat adjutor
Cogitaverunt impii et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt
Exsurge domine et judica causam meam
Dixi iniquis nolite loqui adversus deum iniquitatem
Terra tremuit et quievit dum resurgeret in judicio deus
In die tribulationis meae deum exquisivi manibus meis
Justificeris domine in sermonibus tuis et vincas cum judicaris
Dominus tamquam ovis ad victimam ductus est et non aperuit os suum
Contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea
Oblatus est quia ipse voluit et peccata nostra ipse portavit
Traditor autem dedit eis signum dicens quem osculatus fuero ipse est tenete eum
De manu filiorum alienorum libera me domine
Accepto pane Judas tradidit dominum sicut promiserat principibus sacerdotum
Si male locutus sum perhibe testimonium si autem bene quid me caedis
Ait Pilatus mundae sunt manus meae a sanguine hujus justi vos videritis
Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo
Cum his qui oderunt pacem eram pacificus cum loquebar illis impugnabant me gratis
Ab hominibus iniquis libera me domine
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me
Cenantibus autem accepit Jesus panem benedixit ac fregit dedit discipulis suis