In pace in idipsum dormiam et requiescam
Habitabit in tabernaculo tuo requiescet in monte sancto tuo
Caro mea requiescet in spe
Elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
Domine abstraxisti ab inferis animam meam
Deus adjuvat me et dominus susceptor est animae meae
Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber
O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne
Plangent eum quasi unigenitum quia innocens dominus occisus est
Attendite universi populi et videte dolorem meum
A porta inferi erue domine animam meam
O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus
Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes dominum
Ululate pastores et clamate aspergite vos cinere quia completi sunt dies domini
Videbunt in quem transfixerunt et plangent super eum omnes tribus terrae
Joseph ab Arimathia petiit corpus Jesu et sepelivit eum in sepulcro suo
Sepulto domino signatum est monumentum ponentes milites qui custodirent eum