Senex puerum portabat puer autem senem regebat quem virgo peperit et post partum virgo permansit ipsum quem genuit adoravit
Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui
Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis sancta dei genetrix
Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatis sancta dei genetrix
Ante torum hujus virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis
Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a domino sancta dei genetrix
Optimam partem elegit sibi Maria quae non auferetur ab ea in aeternum
Haec est quae nescivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum sanctarum
Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti in universo mundo
Dignare me laudare te virgo sacrata da mihi virtutem contra hostes tuos
Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret dominum
Accipiens Simeon puerum in manibus gratias agens benedixit dominum
Tolle puerum et matrem ejus et vade in terram Juda
Revertere in terram Juda mortui sunt enim qui quaerebant animam pueri
Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum
Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum dicens nunc dimittis domine servum tuum in pace
Simeon justus et timoratus exspectabat redemptionem Israel et spiritus sanctus erat in eo
Puer Jesus proficiebat aetate et sapienti coram deo et hominibus
Adorna thalamum tuum Sion et suscipe regem Christum quem virgo concepit virgo peperit virgo post partum quem genuit adoravit
Nunc dimittis domine servum tuum in pace quia viderunt oculi mei salutare tuum
Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel
O quam pulchra es casta generatio cum claritate
Beata mater et innupta virgo gloriosa regina mundi intercede pro nobis ad dominum
Hodie beata virgo Maria puerum Jesum praesentavit in templo et Simeon repletus spiritu sancto accepit eum in ulnas suas et benedixit deum alleluia
Homo erat in Jerusalem cui nomen Simeon homo iste justus et timoratus exspectabat redemptionem Israel et spiritus sanctus erat in eo