Beatus Gregorius natione romanus nobilitatem suam moribus et probis actibus decoravit
Hauriebat adhuc in parva aetate sitibundo pectore fluenta doctrinae
Iste sanctus dum pro colligendis animabus satageret dedit illi dominus ut totam pariter Anglorum converteret gentem
Rogavit pontificem apostolicae sedis ut genti Anglorum praedicatores mitteret asserens seipsum in hoc opus esse paratum
Missis namque doctoribus tantam deus gratiam contulit ut verbum fidei quod ore praedicabant signorum efficacia confirmarent
Beatus Gregorius ab Anglorum populis apostolus est appellatus quia ipsius gratiae ascribitur quod illorum ecclesia nova semper sobole fecundatur
Gratias tibi agimus conditor rerum quia hujus viri laudabile meritum semper accipit incrementum