O beata Caecilia quae duos fratres convertisti et Almachium judicem superasti Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti
Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat
Caecilia virgo Almachium exsuperabat Tiburtium et Valerianum ad coronas vocabat
Expansis manibus orabat ad dominum ut eam eriperet de inimicis
Cilicio Caecilia membra domabat deum gemitibus exorabat
Domine Jesu Christe seminator casti consilii suscipe seminum fructus quos in Caecilia seminasti
Beata Caecilia dixit ad Tiburtium hodie te fateor esse meum cognatum quia amor dei te fecit esse contemptorem idolorum
Fiat domine cor meum et corpus meum immaculatum ut non confundar
Credimus Christum filium dei verum deum esse qui sibi talem elegit famulam
Nos scientes sanctum nomen omnino negare non possumus
Tunc Valerianus perrexit ad antistitem et signo quod acceperat invenit sanctum Urbanum
Cantantibus organis Caecilia domino decantabat dicens fiat cor meum immaculatum ut non confundar
Est secretum Valeriane quod tibi volo dicere angelum dei habeo amatorem qui nimio zelo custodit corpus meum
Valerianus in cubiculo Caeciliam cum angelo orantem invenit
Triduanas a domino poposci inducias ut domum meam ecclesiam consecrarem
Caecilia famula tua domine quasi ovis tibi argumentosa deservit
Dum aurora finem daret beata Caecilia dixit eia milites Christi abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis
Caecilia me misit ad vos ut ostendatis mihi sanctum Urbanum quia ad ipsum habeo secreta quae perferam