In tua patientia possedisti animam tuam Lucia sponsa Christi odisti quae in mundo sunt et coruscas cum angelis sanguine proprio inimicum subisti
Orante sancta Lucia apparuit ei beata Agatha consolabatur ancillam Christi
Lucia virgo quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae
Per te Lucia virgo civitas Syracusana decorabitur a domino Jesu Christo
Soror mea Lucia virgo deo devota quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae
Tanto pondere eam fixit spiritus sanctus ut virgo domini immobilis permaneret
Columna es immobilis Lucia martyr Christi quia omnis plebs te exspectat ut accipias coronam regni alleluia