Istorum est enim regnum caelorum qui contempserunt vitam mundi et pervenerunt ad praemia regni et laverunt stolas suas in sanguine agni
Secus decursus aquarum plantavit vineam justorum sed in lege domini fuit voluntas eorum
Praedicans praeceptum domini constitutus est in monte sancto ejus
Filii hominum scitote quia dominus sanctum suum mirificavit
Scuto bonae voluntatis tuae coronasti eum domine
In universa terra gloria et honore coronasti eum
Habitabit in tabernaculo tuo requiescet in monte sancto tuo
Sanctis qui in terra sunt ejus mirificavit omnes voluntates meas inter alios
Haec est generatio quaerentium dominum quaerentium faciem dei Jacob
Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde
Herodes iratus occidit omnes pueros in Bethleem Judae civitate David
Angeli eorum semper vident faciem patris
Vox in Rama audita est ploratus et ululatus Rachel plorans filios suos
Sub throno dei omnes sancti clamant vindica sanguinem nostrum deus noster
Cantabant sancti canticum novum ante sedem dei et agni et resonabat terra in voces illorum
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt et sequuntur agnum quocumque ierit
Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni
A bimatu et infra occidit multos pueros Herodes propter dominum
Ambulabunt mecum in albis quoniam digni sunt et non delebo nomina eorum de libro vitae
Sinite parvulos venire ad me talium est enim regnum caelorum
Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni