Ecce rex venit dominus terrae beati qui parati sunt occurrere illi
Super te Jerusalem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur
Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite semitas dei nostri
Ecce mitto angelum meum qui praeparabit viam tuam ante faciem tuam
Sion renovaberis et videbis justum tuum qui venturus est in te
Tu es qui venturus es domine quem exspectamus ut salvum facias populum tuum
Qui post me venit ante me factus est cujus non sum dignus calceamenta solvere
Cantate domino canticum novum laus ejus ab extremis terrae
Erumpant montes jucunditatem et colles justitiam quia lux mundi dominus cum potentia venit
A finibus terrae laudes audivimus gloriam justi alleluia
Levabit dominus signum in nationibus et congregabit dispersos Israel
Ante me non est formatus deus et post me non erit quia mihi curvabitur omne genu et confitebitur omnis lingua
In tua patientia possedisti animam tuam Lucia sponsa Christi odisti quae in mundo sunt et coruscas cum angelis sanguine proprio inimicum subisti