Juste et pie vivamus exspectantes beatam spem et adventum domini
Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus
Tu es qui venturus es an alium exspectamus dicite Joanni quae vidistis ad lumen redeunt caeci mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia
Ite dicite Joanni caeci vident et surdi audiunt claudi curantur leprosi mundantur
Dicit dominus paenitentiam agite appropinquabit enim regnum caelorum alleluia
Beatam me dicent omnes generationes quia ancillam humilem respexit deus
Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini
Elevare elevare consurge Jerusalem solve vincla colli tui captiva filia Sion
Ponam in Sion salutem et in Jerusalem gloriam meam alleluia
Ponent domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt quia ecce veniet et non tardabit
Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester
Laetamini cum Jerusalem et exsultate in ea omnes qui diligitis eam in aeternum
Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et videbit omnis caro salutare dei
Dies domini sicut fur ita in nocte veniet et vos estote parati quia qua hora non putatis filius hominis veniet