Ego principium qui et loquor vobis
Qui me misit mecum est et non reliquit me solum quia quae placita sunt ei facio semper
Unus est enim magister vester qui in caelis est Christus dominus
Qui major est vestrum erit minister vester quia omnis qui se exaltat humiliabitur dicit dominus
Ecce ascendimus Jerusalem et filius hominis tradetur ad crucifigendum
Tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum
Sedere autem mecum non est meum dare vobis sed quibus paratum est a patre meo
Pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam
Fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala
Dives ille guttam aquae petiit qui micas panis Lazaro negavit
Malos male perdet et vineam suam locabit agricolis
Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
Quaerentes eum tenere timuerunt turbas quia sicut prophetam eum habebant
Vadam ad patrem meum et dicam ei pater fac me sicut unum ex mercennariis tuis
Dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date annulum in manu ejus et calceamenta in pedibus ejus