Sol et luna laudate deum quia exaltatum est nomen ejus solius
Dum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia quae possidet
Si in digito dei ejicio daemonia profecto venit in vos regnum dei
Cum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non invenit
Qui non colligit mecum dispergit et qui non est mecum contra me est
Amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
Jesus autem transiens per medium illorum ibat
Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo in medio eorum sum dicit dominus