In tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine
Popule meus quid feci tibi aut quid molestus fui responde mihi
Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae
Tulerunt lapides Judaei ut jacerent in eum Jesus autem abscondit se et exivit de templo
Ego daemonium non habeo sed honorifico patrem meum dicit dominus
Ego gloriam meam non quaero est qui quaerat et judicet
Tulerunt lapides ut jacerent in Jesum Jesus autem abscondit se et exivit de templo
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum vidit et gavisus est
Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet
Sicut exaltatus est serpens in eremo ita exaltari oportet filium hominis
Si oportuerit me mori tecum non te negabo domine deus meus