Novit dominus viam justorum qui in lege ejus meditantur die ac nocte
Mirificavit dominus sanctos suos et exaudivit eos clamantes ad se
Admirabile est nomen tuum domine quia gloria et honore coronasti sanctos tuos et constituisti eos super opera manuum tuarum
Domine qui operati sunt justitiam habitabunt in tabernaculo tuo et requiescent in monte sancto tuo
Haec est generatio quaerentium dominum quaerentium faciem dei Jacob
Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde
Isti sunt sancti*
Timete dominum omnes sancti ejus quoniam nihil deest timentibus eum ecce oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum
Domine spes sanctorum et turris fortitudinis eorum dedisti hereditatem timentibus nomen tuum et inhabitabunt in tabernaculo tuo in saecula
Beati quos elegisti domine habitabunt in atriis tuis etenim clamabunt et hymnum dicent