Dominus Jesus Christus non se inquit purpuratum nec diademate renitentem se venturum esse praedixit
Sacerdos dei Martine aperti sunt tibi caeli et regnum patris mei
Sacerdos dei Martine pastor egregie ora pro nobis deum
Dixerunt discipuli ad beatum Martinum cur nos pater deseris aut cui nos desolatos relinquis invadent enim gregem tuum lupi rapaces
Domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso laborem fiat voluntas tua
O virum ineffabilem nec labore victum nec morte vincendum qui nec mori timuit nec vivere recusavit
Oculis ac manibus in caelum semper intentus invictum ab oratione spiritum non relaxabat alleluia alleluia