Omnes sancti quanta passi sunt tormenta ut securi pervenirent ad palmam martyrii
Cum palma ad regna pervenerunt sancti coronas decoris meruerunt de manu dei
Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et vivent nomina eorum in aeternum
Martyres domini dominum benedicite in aeternum
Martyrum chorus laudate dominum in excelsis
Absterget deus omnem lacrimam ab oculis eorum et jam non erit amplius neque luctus neque clamor sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt
Justorum autem animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae
Si coram hominibus tormenta passi sunt spes electorum est immortalis in aeternum
Sanctorum sicut aquilae juventus renovabitur florebunt sicut lilium in civitate domini
Tamquam aurum in fornace probavit electos dominus et quasi holocausta accepit eos in aeternum
Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
Ecce merces sanctorum copiosa est apud deum ipsi vero mortui sunt pro Christo et vivent in aeternum