Loquens dominus ad Noe dixit ponam arcum meum in nubibus celi et erit signum federis inter me et inter terram
Facto dilvio super terram quadraginta diebus multiplicate sunt aque et elevaverunt archam in sublime a terra
Obtinueruntque aque terram centum quadraginta diebus
Archa ferebatur super terram et aqua nimium prevalente operti sunt montes excelsi
Quindecim cubitis alcior fuit aqua super montes quos operuerat
Deletis cunctis substanciis super terram remansit solus Noe et qui cum eo erant in archa
Inundaveruntque vehementer aque et omnia repleverunt in superficie terre
Peractis centum quinquaginta diebus dominus aquas inminuit fontes abiissi et catharactas celi clausit pluviasque de celo cessare fecit
Recordatus dominus Noe et eorum qui erant cum eo
Requievit archa mense septimo super montes Armenie et aque ibant et decresscebant usque ad decimum mensem
Decimo enim mense prima die mensis cacumina moncium apparuerunt
Volens Noe scire si iam cessasscent aquam emisit columbam que ramum virentis olive in ore suo deferens ad archam reversa est
Hoc ergo signum clementie dei columba in ore suo