Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
Patres nostri peccaverunt et non sunt nos autem iniquitatem eorum portavimus
Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manibus eorum
In manibus nostris afferebamus panem nobis a facie glady in deserto
Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum et famis
Mulieres in Syon humiliate sunt virgines in civitatibus Iuda
Cecidit corona capitis nostri ve nobis quia peccavimus
Tu autem domine in eternum permanebis et solium tuum in generacione et generacionem
Quare in perpetuum obliviscaris nostri et derelinques nos in longitudinem dierum
Converte nos domine et convertemur innova dies nostros sicut a principio
Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer
Jerusalem Jerusalem