Regem virginis suum venite*
Exaltata es*
Assumpta est Maria*
Regem caelorum*
Oculi tui sancta dei genetrix sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis alleluia
Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem
Surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluent aromata illius
Maria virgo semper laetare quae meruisti Christum portare caeli et terrae conditorem quia de tuo utero protulisti mundi salvatorem
Beata es Maria mater domini Jesu Christi quia ex te mundi salus advenit jam ergo gloriosa fulges ante dominum intercede pro nobis ad filium
In flore mater in partu virgo gaude et laetare virgo mater domini
Dei genetrix virgo semper Maria intercede pro nobis deprecamur
Sub tuam protectionem confugimus ubi infirmi acceperunt virtutem et propter hoc tibi psallimus dei genetrix virgo
Odor tuus sancta dei genetrix sicut odor balsami quasi lilium sic efflorebit sancta dei genetrix virgo
Nigra sum sed formosa filia Jerusalem ideo dilexit me rex et introduxit me in cubiculum suum
Vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum