Pretiosa in conspectu domini*
Filiae Jerusalem venite et videte martyres cum corona qua coronavit eum dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia alleluia
Alleluia regem martyrum dominum venite adoremus alleluia
Sancti tui domine sicut palma florebunt alleluia alleluia
Pretiosa in conspectu domini alleluia mors sanctorum ejus alleluia
In conspectu omnis populi ejus in atriis tuis Jerusalem
Tristitia vestra alleluia converteteur in gaudium alleluia alleluia
Mundus quidem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra
Lux perpetua lucebit sanctis tuis et aeternitas temporum alleluia alleluia
Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum
Laetamini in domino et exsultate justi alleluia alleluia
Et gloriamini omnes recti corde
Vox laetitiae in tabernaculis justorum alleluia alleluia alleluia
Vidi civitatem Jerusalem ornatam et compositam de orationibus sanctorum et ibi cantant martyres sancti canticum novum alleluia
Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus
Candidi facti sunt Nazaraei ejus alleluia splendorem deo dederunt alleluia et sicut lac coagulati sunt alleluia alleluia
Justi autem in perpetuum
Gaudete justi in domino alleluia rectos decet collaudatio alleluia alleluia
In memoria aeterna erunt justi ab auditione mala non timebunt
Justi autem in perpetuum vivent alleluia alleluia
Et apud dominum est merces eorum
In tabernaculis justorum lux erit et laetitia alleluia alleluia alleluia alleluia
Ego sum vitis vera et vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum alleluia alleluia
Manete in dilectione mea sicut dilexi vos
Vidi Jerusalem*
Ab intus in fimbriis*
In servis suis alleluia consolabitur deus alleluia
Judicabit dominus populum suum et in servis suis
Filiae Jerusalem venite et videte martyres cum corona qua coronavit eos dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia
Quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
Sancti tui domine florebunt sicut lilium alleluia et sicut odor balsami erunt ante te alleluia
Sancti et justi in domino gaudete alleluia vos elegit deus in hereditatem sibi alleluia
In velamento clamabunt sancti tui domine alleluia alleluia alleluia
Spiritus et animae justorum hymnum dicite deo nostro alleluia alleluia
In caelestibus regnis sanctorum habitatio est alleluia et in aeternum requies eorum alleluia
Exsultent justi in conspectu dei alleluia alleluia
Et delectentur in laetitia
Gloriosus deus*
Justorum animae in manu dei sunt alleluia non tanget illos tormentum mortis alleluia in pace sunt ea quae possident alleluia
In velamento*
Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia
Alleluia ego sum vitis vera alleluia vos palmites mei alleluia alleluia
Laetamini in domino*
Lux perpetua lucebit sanctis tuis domine alleluia et aeternitas temporum alleluia alleluia alleluia
Beatus vir*