Deus qui sedes*
Praeoccupemus faciem domini et in psalmis jubilemus ei
Domine in virtute tua laetabitur rex
Dominus regit me et nihil mihi deerit in loco pascuae ibi me collocavit
Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
Memor fui nocte*
Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me miserere mihi domine quoniam infirmus sum
Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae et dixi
Deus qui sedes super thronum et judicas aequitatem esto refugium pauperum in tribulatione quia tu solus laborem et dolorem consideras
Tibi enim derelictus est pauper pupillo tu eris adjutor
A dextris est mihi dominus ne commovear propter hoc dilectatum est cor meum et exsultavit lingua mea
Conserva me domine quoniam in te speravi dixi domino deus meus es tu
Exsurge domine deus meus et exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum in finem
Tibi enim*
Dominus defensor vitae meae
Adorate dominum in aula sancta ejus
In tua justitia libera me domine
Media nocte surgebam*
Notas mihi fecisti domine vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem
Conserva me*
Diligam te domine virtus mea dominus firmamentum meum et refugium meum
Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero
Domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in eo
Ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam
Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
Alleluia alleluia alleluia alleluia
Exaltare domine in virtute*
Audiam domine vocem laudis tuae ut enarrem universa mirabilia tua
Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
Adjutor meus esto deus ne derelinquas me
Neque despicias me deus salutaris meus
Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te
Perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum
Peccata mea domine sicut sagittae infixae sunt in me sed antequam vulnera generent in me sana me domine medicamento paenitentiae deus
Quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me est semper tibi soli peccavi
Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia
Tres in fornace*
Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia
Haec est dies quam fecit dominus
Exsultemus et laetemur in ea
Dominus regnavit*
Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia
Ego dixi domine*
Ab occultis meis*
Sede a dextris meis dixit dominus domino meo
Fidelia omnia mandata ejus confirmata in saeculum saeculi
In mandatis ejus volet nimis
Sit nomen domini benedictum in saecula
Quam magnificata sunt opera tua domine
Omnia in sapientia fecisti repleta est terra
Dirigatur domine*