Dominum deum nostrum venite adoremus
Clamor meus ad te veniat deus
Benedic anima mea domino
Laetetur cor quaerentium dominum
Domine exaudi orationem meam*
Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat quia non spernis deus preces pauperum
De profundis clamavi ad te domine domine exaudi vocem meam
Velociter exaudi me domine quia defecerunt sicut fumus dies mei
Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui
Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo et gloriemur in laude tua
Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
Fiat manus tua ut salvum me faciat quia mandata tua elegi concupivi salutare tuum domine
Erravi sicut ovis quae perierat require servum tuum domine quia mandata tua non sum oblitus
Alleluia alleluia alleluia
Visita nos domine in salutari tuo
De necessitatibus nostris libera nos domine
Confitebor domino*
Benigne fac in bona voluntate tua domine
In veritate tua exaudi me domine
Et in servis suis dominus miserebitur
In cymbalis benesonantibus laudate dominum
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam
Quia in te speravi domine
Illuminare domine his qui in tenebris sedent et dirige pedes nostros in viam pacis deus Israel
Caeli enarrant gloriam dei
Regnum tuum domine regnum omnium saeculorum
Laudabo deum meum in vita mea
Deo nostro jucunda sit laudatio
Benedixit filiis tuis in te
Magnus dominus noster et magna virtus ejus
Et sapientiae ejus non est numerus